martes, 12 de febrero de 2008

Jasón y Los Argonautas

LEYENDAS DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA
JASÓN Y LOS ARGONAUTAS
LOS PERSONAJES:
Iason, onis, m.: Jasón.
Aeson, onis, m.: Esón, padre de Jasón.
Pelias, ae, m.: Pelias, hermano de Esón y tío de Jasón.
Chiron, onis, m.: Quirón (centauro).
Argonautae, arum, m. pl.: los argonautas.
Aeeta, ae, m.: Eetes, rey de Colquos.
Medea, ae, f.: Medea, hija de Eetes.
1. Un rey despreciable: Pelias:
1. Antiquis temporibus Pelias in Thessalia regnabat. 2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesonem e regno vi expulerat? 3. Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chiron centaurus Iasonem, Aesonis filium, magna cura educavit. 5. Iason omnes aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens, patris regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit, Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege petivit.
2. Un pérfido ardid del rey:
1. Iasonis adventus Peliam terruit. 2. Malus autem rex tam pul­chrum et opulentum regnum servare vehementer cupiebat. 3. Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne respondit 4. «Gaudium meum magnum est, quod fratris mei filium hic video. 5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6. Sed antea e patria exibis atque in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic draco in silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus habere cupio. 9. Ego autem iam senex sum neque ingentem draconem superare potero. 10. Tu validus adulescens es: scio te posse vellus aureum capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem laetitia.»
3. Preparativos de Jasón.
1. Iason Peliae fidem habuit et regis iussu Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos iuvenes delegit quibuscum magnam et celerem navem aedificavit. 4. Navis nomen “Argo” erat; itaque Iasonis comites Argonautae vocati sunt. 5. Magno gaudio et ardore in pulchram navem conscenderunt et e portu exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeum ad Hellespontum cursum tenebant.
4. Llegada de los Argonautas a la Cólquide.
1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula omnis generis non defuerunt. 2. Tamen Minerva dea Argonautis semper adfuit; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave exeuntes, per urbem ad Aeetam regem adierunt. 4. Tum Iason regi dixit : «NoIi nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum terra cum bona spe in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellus aureum, propter quod cum comitibus iter in regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus.»
5. Hazañas de Jasón en la Cólquide.
1. Rex Aeeta respondit 2. «Magnam quidem rem a me petis; tamen tibi vellus aureum dabo, cum ingentes tauros meos, ignem naribus efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex dentibus natos armis superaveris.» 3. Regis responsum Iasoni iucundum non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4. Sed Medea, regis filia, magicarum artium perita, Iasoni adfuit, quod iuvenem amabat. 5. Ita Iason ingentes tauros superavit, virosque e draconis dentibus natos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non cupiebat vellus aureum Iasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude interficere constituit.
6. Jason regresa con Medea a Tesalia:
1. Medea rursus Iasonem adiit et «NoIi hic manere, inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi vellus aureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam; auxilio meo vellus capere poteris.» 4. Tum Medea iuvenem iussit in silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit; Iason autem vellus aureum capere et ad navem fugare potuit. 6. Tunc cum Medea carisque comitibus in navem conscendit et in Graeciam rediit. 7. Ibi Medeam uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.

Fuente: http://www.culturaclasica.com/textos/jason_argonautas.htm

La Guerra de Troya

LEYENDAS DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA
LA GUERRA DE TROYA
(1193-1184 a.C.)
Vocabulario
Graeci, orum, m. pl. los griegos.
Menelaus, i, m. : Menelao, rey de Esparta.
Helena, ae, f. Helena, su mujer.
Agamemnon, onis, m. Agamenón, rey de Micenas.
Clytaemnestra, ae, f. Clitemnestra, su mujer.
lphigenia, ae, f. : Ifigenia, la hija de ambos.
Calchas, antis, m. Calcante, adivino.
Ulises, is, m. Ulises, rey de Ítaca.
Achilles, is, m. : Aquiles, héroe griego.
Patroclus, i, m. Patroclo, amigo de Aquiles.
Pyrrhus, i, m. Pirro, hijo de Aquiles.
Troiani, orum, m. p1. los Troyano.
Priamus, i, m. Príamo, rey de Troya.
Paris, Paridis, m. : Paris.
Hector, oris, m. : Héctor.
Cassandra, ae, f. Casandra.
LOS LUGARES
Sparta, ae, f. Esparta.
Mycenae, arum, f. pl. Micenas.
Aulis, Aulidis, f. Áulide.
Ithaca, ae, f. Ítaca.
Troia, ae, f. Troya.

1. Los orígenes de la guerra:
1. Antiquis temporibus, Menelaus rex cum Helena uxore Spartae vitam agebat. 2. Olim Paris, Priami filius, Spartam venit ibique Menelai hospes fuit. 3. Paris autem, validus adulescens, Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuit et cum ea celeriter Troiam rediit. 4. Itaque omnes Graeciae reges constituerunt cum Troianis bellum gerere et Menelao uxorem reddere. 5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum Aulidem convenerunt. 6. Toti classi praeerat Agamemnon, Menelai frater, rex Mycenarum.
2. La cólera de Diana:
1. Diu adversi venti Graecos in portu Aulide retinuerunt. 2. Tum Agamemnon Calchantem interrogavit, isque regi respondit 3. «Diana dea tibi irata est, quod cervam eius sacram in silva vulneravisti. 4. Itaque adversos ventos movet. 5. Cum autem filiam tuam Iphigeniam deae immolaveris, tunc classis e portu exire et Troiae litus petere poterit.» 6. Calchantis verba Agamemnon magnum dolorem fecerunt, nam filia ei cara erat. 7. Agamemnon tamen deae invitus paruit. 8. Regis iussu, Ulixes Mycenas properavit et puellae dixit : 9. «Noli domi manere; celeriter veni Aulidem; ibi Achilles, pulcher iuvenis et dux fortis, te uxorem ducet.»
3. El sacrificio de Ifigenia:
1.Iphigenia, Ulixis verbis credens, cum Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors omnes Graecos vehementer movebat. 3. Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Clytaemnestrae preces, neque Achillis ira superbum regem vincere potuit: pater filiam ad aram duxit. 4. Iam sacerdos ferrum in manu habet, mox miseram Iphigeniam immolabit. 5. Eodem autem tempore Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita Agamemnon non Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum classis Asiam petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in Chersonesum Tauricam duxit. 9. lbi sacerdos fuit in deae templo.
4. Los combates delante de Troya:
1. In campo, inter mare et oppidum Troiam, omnes fortiter pugna­bant. 2. Nam Graeci et Troiani fortes milites eorumque duces periti erant. 3. Achilles autem ceteros Graecos virtutis fama superabat. 4. Troiani vero omnem spem in Hectore, Priami filio, habebant. 5. Duorum virorum facta Homerus poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles, quod Agamemnoni iratus erat, pugnae non interfuit; Graeci magnam cladem acceperunt. 7. Hostes usque ad Graecorum naves, quas nautae in litus traxerant, clam venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex Achillis comitibus, Patroclus, hostes pellere potuit; Hector autem eum in acie interfecit. 9. Tum Achilles cum Hectore pugnare constituit.
5. La muerte de Héctor:
1. Achilles cum omnibus Graecis adversus hostes processit. 2. Troiani in oppidum fugerunt; solus Hector pro moenibus manserat et Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim sustinere non potuit, circum urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere potuit. 5. Hectoris corpori non pepercit: eius enim pedes ad currum alligavit corpusque ante Troianorum oculos in pulvere traxit. 6. Quis dicere poterit patris et matris et uxoris et omnium Troianorum dolorem? 7. Postridie Priamus rex in Graecorum castra venit et Achillem movere potuit; is Hectoris corpus misero seni reddidit.
6. El caballo de madera:
1. Graeci tamen urbem Troiam non ceperant. 2. Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus, fraudem invenit. 3. Milites, Ulixis iussu, equum ligneum fecerunt. 4. Equus tam altus erat quam collis, tam latus quam navis. 5. Fortes duces, Ulixes et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius, in eum ingentem equum intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves conscen­derunt ac propinquam insulam petiverunt. 7. Equum autem in Troiae litore reliquere. 8. Mane Troiani, hostium classem non iam videntes, sine metu ex oppido in campum exierunt. 9. Magna erat eorum laetitia: nonne Graeci post tam multos annos abierant?
7. El éxito de la estratagema:
1. Plurimi Troiani cupiebant tam mirum equum in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2. Laocoon tamen sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt 3. « Nolite id facere; timete Graecorum donum. » 4. Troiani nec Laocoontis nec Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae templum traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6. Ad oppidi custodes clam processerunt eosque celeriter interfecerunt. 7. Iam Graecorum classis ad Troiae litus redierat; milites, de navibus exeuntes, per campum urbem petierunt. 8. UIixes autem eiusque comites portas aperuere; ita Graecorum exercitus in urbem invasit.
8. La destrucción de Troya.
1. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2. Pyrrhus, Achillis filius, in Priami domum in primis intravit ibique senem interfecit. 3. Tandem milites victores omnes urbis domos, etiam sacra templa incenderunt. 4. Ita antiquam urbem, quae diu omnium admirationem moverat, deleverunt. 5. Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Troiae moenia. 6. Solus e ducibus troianis, Aeneas cum patre et filio et paucis comitibus saevam mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit ibique urbem condidit: eius incolae Romanorum maiores fuerunt.

fuente: http://www.culturaclasica.com/textos/guerra_troya.htm

Calzada Romana

El Roto

viernes, 1 de febrero de 2008